monumenta.ch > Paulus Diaconus > bnf6158.69 > bkeCod.16.208r > bavPal.lat.311.316 > ad Corinthios I, 12 > bnfGrec107.999 > sectio 15 > bsbClm14056.133 > bkeCod.16.57v > sectio 12 > sectio 47 > sectio 93 > sectio > csg211.18 > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 113
Quod vero super caput eius expansis quasi ad volandum alis columba stat, versa secundum faciem illius: hoc est quod castitas in initio suo velut in capite suo per expansionem et obumbrationem alarum columbae, id est per protectionem Spiritus sancti confortata est, facientis eam diabolicarum insidiarum vicissitudinem transvolare, cum per igneum amorem sanctae inspirationis illuc se dirigens aspicit, ubi castitas vultum dulcedinis suae manifestat. Propter quod apparet etiam quasi in ventre eius veluti in speculo candidissimus infans, cuius fronti inscriptum est innocentia; quoniam in visceribus purissimae et evidentissimae virtutis huius, est inviolabilis et pulcherrima certissimaque integritas, habens rudem formam propter integritatem simplicis infantiae, sicut et frons, id est cognitio eius non arrogantiam et elatam superbiam, sed simplicem ostendit innocentiam.